Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 6, lines 1.6.47-1.6.90
Sextus Amarcius, Sermones 1.6.47-2-90
Not analysed yet
Nullus desperet, cum verba salutifer ore
Dixerit ista deus 'Non quero desipientds
Interitum; pravo divertas tramite, malo.'
Saulus ab erroris discessit calle Damasci
Sedavitque strophas Tuscorum et Cecropidarum,
Stoica cessit ei plebs atque Adiademica secta.
Hinc quoque Christus ait celorum davigero, quem
Victa morte sibi statuit fidum opilionem,
Petro de venia percontanti tribuenda,
Gratia num venię ter danda quaterque propinquis,
'Non tantum tibi, Petre, modo dimittere fratri
Indico vicibus septem, cum exorbitat, immo
Undecies septem volo conservare memor sis.'
Preterea vos, qui spem desperando supernam
Despicitis, quos et vecors inscitia Christi
Efficit inmemores, audite, precor, quod in aures
Instillante deo libuit dispergere vestras.
Est prope Sydonias urbs nomine Biritus horas
Nec longinqua Tyro, sancita lege tributum
Urbis sceptrigero persolvens Antiochenę.
Hic sacre quidam purgamine mundus aquai –
Pauper quando sitit, non aurea pocula querit –
Exile hospicium precio mercatus, in illo
Effigiem Iesu lecti propter stacionem
Fixit et archanos studuit ructare precatus.
Post hec diviciis undantibus arta potenti
Provectoque viro easa pro minimo fuit, ut fit.
Stultus et inconstans inhiat, quod non habet, hoc si
Detur ei, spernat: dominus quoque sive magister
Suspectus presens, bonus est et strenuus absens.
Mox utensilibus maiora ad męnia raptis
Inmemor excessit solius virginis, hoc sic
Disponente deo. Dein contigit, ut vacuati
Desertique laris pudibunda in parte minutus
Possessor fieret Iudeus. Non tamen ille
Continuo formam procul in caligine fixam
Norat et occultam minime speculamen ad illam
Torserat, et dudum forsan non visa lateret,
Ni par eiusdem semel invitatus ab ipso
Omnia perlustrans latitantem cemeret illam.
Ilicet erumpens 'Unus de Christicolis es
Et nos fallas' ait. Quo magna negante sodales
Ad cameram ille suos, qua stabat forma, coegit
Primus in arreptam festinans inpete vasto.