Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 4, lines 2.4.136-2.4.153
Sextus Amarcius, Sermones 2.4.136-153
Not analysed yet
Ista igitur voto lugubri quisque frequentet,
Qui gaudere cupit subtractis sordibus illic,
Et cum psalmista prostratus iugiter oret
'A domino quiddam pecii, quod sepe requiram,
Ut me habitatorem capiat domus eius.' Ad illam
Semita iustide, ducit, non semita terre.
Errat quisque putans currendo posse beari,
Multi cursantes non vitam, sed loca mutant.
Non Romam vidisse, sed hic bene vivere laus est.
Hdc, homo, quere deum, deus est et regnat ubique.
Quem si tu reperire cupis, contempne caduca,
Exue te mundo, cursantem ad gaudia ne te
Mundus prepediat. Sic olim Christus amicos
Ammonuit saccos et peras spernere, quando
Ingrederentur iter; properantem namque retardat
Pondus et ad teretes descendens instita talos
Intiba sulcantem retinet plerumque ligonem,
Nec prompte currit, nisi qua sinit alveus unda.