Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 5, lines 2.5.1-2.5.46
Sextus Amarcius, Sermones 2.5.1-46
Not analysed yet
V. De Eufronio docente, quod omnia
in caritate condita sint et in ea
consistant omnia.
Parvus ego vidi, certa si mente recordor,
Eufronium; de quo memorabant tunc, quod in eius
Pectore verus amor consisteret, illecebrosa
Omnia respueret, solitus sic dicere 'Fratres,
Scismaticos fugite et vinctos anathemate, sic ne
Vel dicatis „Ave"; fidei sociis date fędus!
Federe nil melius, consistit federe mundus.'
Hęc cum discipulis iteraret sedulus, unus
Ex illis alt 'Hoc nobis, pater optime, fedus
Exprime, quo mundus concprdat iunetus!' Et ille
'Hoc fedus deus est, sine quo factum nichil; ipse
Cuncta in principio Genesi testante creavit,
Degenerem sine luce polum, sine germine terras,
Stagnaque legitimis nondum currentia ripis.
Tunc inmortales invisibilesque catervas
Spdrituum fieri iussit; sed qualiter illos
Condiderit, non est hominum comprendere, solus
Id factor novit, credendum est denique factos.
Qua ratione? Deum preter sunt omnia facta,
Omnia sunt facta, factor non factus habetur.
Hos autem fecit, quo se per secula cuncta
Laudarent digni divinum cernere vultum,
Qui tales potuere tamen peccare, superbus
Donec siderea fratrum delator ab aula
Concidit; ex eius modo spirituum agmina lapsu
Confirmata mali nequeunt committere quicquam,
Nam custodit eos pietas livore remoto.
„Fiat lux" inquit deus, et lux ilico facta est;
Secernensque novo tenebras ex lumine nocti
lussit abesse diem. Iam tunc inimica vicissim
Pugnarunt elementa modis discordibus, usque
Ipse sator placida iunxit contraria pace.
Ignem namque citum summam contraxit in arcem.
Hunc gravidumque solum mediator continet aer,
Ne vel terra cadat violento pondere mersa
Aut levitas puri sursum nimis evolet ignis.
Altos deinde lacus et flumina limite certo
Deducens pelagus concurrere iussit in unum,
Oceanum dicunt, totum qui circuit orbem.
Tempore eo tellus sine gramine nuda manebat
Ignorans gratos, ut nunc solet, edere fructus,
Donec eam lignis auctor mandavit et herbis
Vestiri variis, et quod mandaverat actum est.