Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 6, lines 2.6.1-2.6.46
Sextus Amarcius, Sermones 2.6.1-46
Not analysed yet
VI. De incontinentia sacerdotum.
'Vera salus amor est, amor est perfectio vitę.
Et quis amor? Non femineus, sed cęlitus atque
In cunctos propter dominum diffusus amicos.
Et tamen uxorem, quam lex tibi mancipat et dos,
Non adamare veto. Laudabilis est amor ille,
Namque ut haberet homo sibi par, quod amaret uti se,
Omniparens primum iussit dormire supinum
Et tollens unam de costis illius Ęvam
Condidit ex ipsa; fidos idcirco parentes
Linquet homo et grate se uxori iunget eruntque
Una in carne duo dulcique fruentur amore.
Sed quod adulterii dampnosa sorde volutet
Se quisquam aut scortis inserviat, utile non est.
Nam bonus et sapiens vir Paulus, ut hoc prohiberet,
Unicuique suam concessit habere.' 'Quid ergo?
Monachus et tractans sanctorum sancta sacerdos
Assumentne sibi cum libertate maritas?'
'Nequaquam. Cur hoc, ausculta; rem tibi pandam.
Cum Galathas civesque Ephesi civesque Corinthi
Compluresque alios cepisset subdere Christo
Paulus, eos blandis primum dictis sapienter
Erudiit validum teneris apponere panem
Devitans, ut eo cicius transferret eorum
Pectora de cultu fanorum; sepe etenim fit:
Dum rudis in veteri coalescit stipite ramus,
Aura vel tenui motus leviter cadit. Illud
Ecclesiam sancti qui plantavere novellam
Tractantes, quia perfectus fit nemo repente,
In convertendo gentes simulacra colentes
Saxea preceptis primo sunt mollibus usi.
Nam quis in idolio solitus potuque ciboque
Distendi atque ubivis inhonesta cubilia inire
Acria curaret doctorum attendere verba,
Si vellent penitus genialia culta vetare?
Tunc etiam sancti doctores signa stupenda
Fecere: ut taceam de claudo et Dorcade, sanant
Egros verba Petri. Quis nunc etiam prece curat
Languentem quemquam? Cur non fiunt modo signa?
An non sunt ulli virtutum stemate nostro
Tempore pollentes? Sane sunt, sed quia radix
Iam viget ęcclesię multos vegetata per annos,
Non opus est signis aut verbis suavibus. Ipse
Credentum populus viciorum fortia tela
Perpetitur, tamen obsistit nec subiacet illis:
Ferre annosa abies pluvios non abnuit Austros.