Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 6, lines 2.6.47-2.6.91
Sextus Amarcius, Sermones 2.6.47-91
Not analysed yet
Ergo lacte fuit tenerorum more riganda
Ecclesia infantum; quo cępit tempore nasci
Et blandis monitis ceu molli pulte cibanda.
Sed postquam cepit validorum more vigere
Tyronum, solido pascenda cibo fuit, hoc est,
Preceptis gravibus subdenda. Et ob hoc venerandi
Rome pontifices, alio quos nomine vulgus
Appellat papas, interdixere maritas
Presbiteris, ut, qui cupiunt contingere sancti
Sacra dei, mundos se corde et corpore servent,
Levitis etiam, quoniam funguntur et ipsi
Divinis sacris appellanturque ministri.
Monachus a pompis mundanis sponte recessit.
Obiurgare illum non multum pertinet ad me
Nec cupio; tamen hoc constanter dico, quod ille est
Monachus infelix, qui non vult scire, quid hoc sit:
Monachus et sancte vivendo monachus esse.
Velat eum vestis pullo fuscata colore,
Ut despectibilis mundo videatur inopsque,
Esto, sed interius si non vult candidus esse,
Extera nigredo nil confert, credite nobis:
At vos, presbiteri, pastones atque magistri
Ęcclesie, ex animis conubia pellite vestris!
Econtra inprudens dicit mihi „Qua ratione
Gaudia coniugii mihi subtrahis? Unde Iohannes
Editus est, Christum typico qui tinxit in amne?"
Hoc ego sic solvo: veteris quis somnia legis
Comparet huic certę, quis veris artubus umbram?
Quisve cimiterii metuat lemures quasi vera
Corpora? Prisca fuit lex huius legis imago
Ut pictus vivi et currentis bubalus. Olim
Quassari iussit dentem pro dente vetus lex,
Sed dicit nova lex „In dextram mandibulam te
Si quis cedat, ei paciens prebeto aliam tu".
Composite inala vestra saus defenditis acta:
Turpe est, quod proprium violas, onocrotale, nidum.
Ad defendendum sapientes estis iniquum,
Ad rectum stulti, quapropter sic domini vas
„Prudentes" inquit „sunt, ut faciant mala, stulti,
Ut faciant bona". Ob hoc carnalem spernite luxum,
Namque deo nequeunt, qui sunt in carne, placere.
Ah miser, ad mensam domini qui putidus ire
Non horres sanctumque eius contingere corpus
Pollutis manibus! Capsas de thuris acerra
Quid suffire iuvat, putens cum tu cinicus sis?