Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.44-2.7.86
Sextus Amarcius, Sermones 2.7.44-86
Not analysed yet
Ipse autem demens largusque novem tibi liquit
Partes, ut decimam promtus des; non modo fructus
Dico soli, sed quicquid habes, decimare iuberis."
Hęc et quęque bonus placido sermone loquatur
Doctor et erudiat, quod novit quemque decere:
Na tos ammoneat parere parentibus atque
Servos, ut dominis studeant servire fideles,
Uxores dooeat subiectas esse maiitis,
Mites atque pios uxoribus esse maritos,
Cunctaque quę sanctę sint dicat idonea vitę.
Pravorum e manibus rapiat conamine summo
Quemque bonum ut Raab, quę lini fascibus abdens
Legates meruit celebrari laude perenni.
Nullum odiii causa disturbet iniquus itemque
Nullum defendat prava pietate rebellem,
Sed quodcumque docet vel agit, discretio firmet.
Hęc facere ignorans qui stultorum esse magister
Possit, non video, presertim cum pateat, quod
In foveam ambo ruunt, si cecus eat duce ceco.
Hac in re quidam culpandi pontifices sunt,
Qui plerumque rudes sublimant et viciosos
Ordinibus, stultę vitantes querere, num sit
Servus, quem sacrant, aut liber, sobrius aut non,
Et quos transactę testes patet edere vitę,
Dum mercede manus nolunt subducere ab omni.
Nam, si credendum est, quosdam, quia dam manus uncta
Suscipiunt, a nonnullis indebita poscunt est,
Obsequia et plures humanę laudis amore
Sanctificant. Karisma tuum, quod venditur ullo,
Spiritus alme, modo singultu defleo cordis,
Et merito, quia vendentum turbas et ementum
Exemplo legitur deus exagitasse flagello.
Nunc quoque in ordinibus poscentes munera sacris
Indigni Christo vivunt et munera dantes.
Cur rarus nunc est sapiens? Quia blanda videntur
Ocia proque libris sectatur fenora quisque,
Tractat enim secum: tu tantum collige, quod des;
Munera stultus amat, sapientem munera mulcent,
lunge sales prose: venias sine munere, nil est.
Quodsi pro nichilo reputaret episcopus omnis
Munera inutilium et dignis preberet honores,
Non adeo multas Satanę. temptatdo mentes
Carperet et mundum non tantus volveret error.