Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Secundus. Incipit III., Section 7, lines 2.7.87-2.7.128
Sextus Amarcius, Sermones 2.7.87-128
Not analysed yet
Sed nunc, quod non dat probitas, nummus tribuit, nunc
Dona ferens probus est, intrat, qui nil habet, exit.
At tamen esse bonos aliquando videmus ineptos
„Nil dedit, ite, mihi; bene me potavit, eamus!"
O nummi, nummi, per vos emitur scelus omne,
Vestra presbiteri faciunt ope fasque nefasque!
Nec pensare volunt, quantum deus extulit illos,
Quando ad discipulos „Sanctum" inquit „sumite flatum,
Ut quorum vultis sordes abolere patratas
Possitis, quorum vultis retinere queatis".
Discipulis equidem dixit deus hoc, in eorum
Presbiteri vice sunt. Ergo cur non imitantur
Mores et vitam, quorum sibi iura potenter
Asscribunt? Dli spreverunt coniugia atque
Carnis delicias; hoc presbiteri modo nostri
Non faciunt, idcirco quidem velut unda lavacri
In cęnum iniusti descendunt inque prof undum,
Et tamen emundant animas et ad ethera mittunt.
Sed precessorum si vellent esse sequaces,
Plures eveherent ad regna perennia; namque
Exemplo melius quam verbo quisque docetur.
Ergo femineum, doctores, spernite amorem
Volventes animo vestri sublime cacumen
Iuris; quę maior valet esse potentia, quam quod
Solvitis evinctas,culparum compede, mentes?
Vos quoque fabellas contemnite propsus aniles,
Parcite vana loqui, nolite lascescere quemquam
Verbis aut risu. Cur, si malo esse lecator,
Presbiter appeller? Vel cur quis religiosum
Me dicat, scurram quem conspicit esse loquacem?
Preterea argutas penitus vitate tabernas,
Si sapitis, neque vos cornuto credite Badio.
Quis sane mentis denudat crimina vobis,
Vinosos quos sepe videt? Pocius fugit illud
Pensans, quod vino stimulati cuncta resignant.
Regibus et dominis servite, etsi reprobi sunt;
Sunt etenim vobis a summo rege statuti,
Ut reprimant nocuos et honorent ac tueantur
Mites. Sepe bonis nequam rex imperat ut Saul,
Sub quo sancti homines Samuhel Davidque fuere.
Sepe bonos legemque malus tutatur, ut idem
Iudeos rabie defendit ab allophilorum.