Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Tercius. Incepit Quartus., Section 3, lines 5.3.44-5.3.88
Sextus Amarcius, Sermones 5.3.44-88
Not analysed yet
Sed primum, queso, refer, unde culina vaporet.'
'Cum muria pisces, allec vel habebitis assum
Aut, si plus placeat, caro, condimenta anatesque.'
'Rustice nequaquam dominorum nutibus apte,
Aufer; an ignoras, quod pendo domestica flocci?
Navita vel sutor seu mercennarius et qui
Triturat far et molit inmundusque subulcus
Hec comedant; foveat me sorbiciuncula lenis
Privatique cibi, quos flagitat alvus herilis.
Esseda, plaustra, trahe quę gestant atque carine,
Sunt mea; trade libens mihi rara cibaria, trade!'
'Eia age dumtaxat mihi dicite, quid cupiatis;
Ursi aut iricii gustum, pavonis, oloris
Est mihi doque.' 'Valet, raro bene fecit, haberem.'
Si pavo placet et distinctis picus in alis,
Cur picam renuis? Si garrulitate cibaris,
Psitacus et pullis vestita monedula plumis
Te pascant. Alvum cur, improbe, rumpere queris?
Euge, lavare satur dapibusque dapes coacerva
Non pensans, venter quod dissolvetur et esca.
'Num modica Ganges cavus augeri indiget unda
Aut Vosegus parvo ditari pondere ligni?
Ergo quid faciam? Mihi si rubigo tenaci
Obducit nummos, „Ve vappe" dicitur „illi,
Tantalus in medio sitit amne nec accipit inde".
Porro si partis fruor, ut procus omnia vasto.
Seu bene agat seu non, infelix undique peccat.'
Si nescis, quorsum nummus valet, accipe quorsum.
Debita nature nummus solatia reddat.
Nec nimium serves discretus, nec nimium des;
In medio limes tutissimus est gradienti.
In cunctis modus est, nimium reprehenditur omne.
Quesitis igitur debes mediocriter uti,
Ut quod contento paucis superest, inopum sit.
Sperne balatronum laudes scurrasque dicaces
Abice! Mens recti sibi conscia gloria vera est.
Scurrę cum coram tibi sesquipedale sonoro
Dant nomen plausu, post munera capta cachinnum
Tollunt absentes 'Evax, se furcifer ille
Auctumat esse probum palponum laude probatus.'
Insipiens aliis plus credit quam sibi de se.
Evigilans tandem, sodes, ordire modestam
Vitam! 'Ni fallor, mihi vis auferre leporem
Mundanum penitus.' Vere, quia tempore parvo
Nobiscum durant liquidi oblectamina mundi.