Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Tercius. Incepit Quartus., Section 3, lines 5.3.89-5.3.130
Sextus Amarcius, Sermones 5.3.89-130
Not analysed yet
Albin bellorum, studii tedebit Athenas,
Francigenasque mares lentis girare pigebit
Spadices loris operamque citis dare glaucis,
Seque neoptolemi resipiscent dedere ludis,
Gymnasium et peltas et cetera talia ponent.
Omnia presentis cessabunt ludicra vitę,
Quę quisquis probat, esse dei convincitur hostes.
Nemo potest dominis pariter servire duobus.
Spreta magis tribus est infesti curia regis,
Infantis postquam visere crepundia summi;
Haut secus ecclesiam qui veri principis aulam
Iam visit, mundi spem respuat atque timorem.
Felix paupertas, quę nec metuis neque speras!
Namque scrobes Stigie capient terrena inhiantes.
Uxor Loht sal facta monet, ne respiciamus.
Quocirca qui vis ad veram tendere Segor,
Respue opes falsas, fuge ceca negocia mundi,
Illuc festinans, ubi vere divicię atque
Gaudia vera manent, dolor est ubi nullus, ubi nec
Papilio solem nec tegula dimovet ymbrem,
Nemo gelu quatitur, nemo torretur ab estu,
Pacis ubi vere locus est vitęque perennis.
Ne dicas 'Cras incipiam bene vivere', sed nunc
Incipe, ne tardes; facilis sequitur via ceptum.
Accelera, dum tempus habes; inopina repente
Mors venit et iuncto locupletem paupere tollit,
Quique hodie vivit, si vivat cras quoque, nescit.
Sed mortis varie quicumque color rapiet te,
Si te preripiet iustum, securus abibis.
Ergo age festinus mundanos effuge casses,
Respue opes falsas, fuge ceca negotia mundi,
Dum te dira sinit mors; ne fugere incipias tunc,
Quando fuge non est locus. Inde suis deus inquit
Asseclis 'Curę vobis sit, ne fuga vestra
Tempore in hiberno fiat vel sabbato', in ista
Non multum licet 〈ire〉 die; nive cum tegit alpes
Tristes hiemps, iter aggressis via commoda non est
Sic post hanc vitam nulli se corrigere, hostem
Infernum effugere tempus. Qui presbitero nunc
Crimina, que gessit, profiteri negligit et qui
Nunc ex corde suos non vult deflere reatus,
Post obitum supplex veniam poscet nec habebit.