Latin
5.2.20 to 5.2.27
Sidonius Apollinaris, Carmina 5.2.20-27
Unproofread scanNot analysed yet
sed reppulit unus Tum quoque tot am aciem, Senones dum garrulus anser Nuntiat, et vigilat vestrum sine milite fanum. Me quoque (da veniam, quod bellum gessimus olim) Post Trebiam Cannasque domas: Romamque tecta Hannibal ante InCUS, quam nostra Scipio vidit. Quid merui? fatis cogor tibi bella movere, Cum volo, cum nolo: trepidus te territat hostis, Sed tutus claudente freto, velut hispidus alta Sus prope tesqua jacet, claususque cacuminat albis Os nigrum telis gravidum, circumlatrat ingens Turba canum, si forte velit concurrere campo: Ille per objectos vepres tumet atque superbit, Vi tenuis, fortisque loco, dum proximus Eia Venator de colle sonet: vox nota magistri Lassatam reparat rabiem: tum vulnera cæcus Fastidit sentire furor. Quid prælia differs? Quid mare formidas, pro cujus sæpe triumpbis Et cœlum pugnare solet? Quid quod tibi princeps Est nunc eximius, quem praescia sæcula clamant Venturum excidio Libyae, qui tertius ex me Accipiet nomen? debent hoc fala labori, Majoriane, tuo: quem cur conscendere classem, Ac portus inlrare meos, urbemque subire, Si jubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor.