Latin
5.3.1 to 5.3.17
Sidonius Apollinaris, Carmina 5.3.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Fertur Pannoniæ qua b Martia pollet Acincus, Illyricum rexisse solum cum tractibus Istri Hujus avus; nam Theudosius quo tempore Sirmi Augustum sumpsit nomen, per utramque magistrum Militiam, ad partes regni venturus eoas, Majorianum habuit. Latiis sunt condita fastis Facta ducis: quoties Scytbicis illata colonis Classica presserunt Hypanim, Peucemque rig Monte salutatis irrisit lixa pruinis? Hunc socerum pater hujus habet, vir clarus, et nino Culmine militiae semper contentus, ut unum Casibus in dubiis junctus sequeretur amicum. Non semel oblatis tentavit fascibus illum Aetio rapere aula suo; sed perstitit ille Major honoratis: coepit pretiosior esse, Sic pretio non capta fides; erat ille quod olim Quæstor consulibus, tractabat publica jure Æra suo, tantumque modum servabat, ut illum Narraret rumor jam rebus parcere nati. Senserat hoc sed forte ducis jam livida conjux; Augeri famam pucri, suffusaque bili, Coxerat internum per barbara corda venenum. Ilicet explorat cœlum, totamque voutis Percurrit mathesim numeris, interrogat umbras, Fulmina rimatur, fibras videt, undique gaudens Secretum rapuisse Deo: sic torva Pelasgum Colchis in aplustri steterat trepidante marito: Absyrtum sparsura patri, facturaque cæsi Germani plus morte nefas, dum funere pugnat, Et fratrem sibi tcla facit: vel cum obruit ignem Taurorum, plus ipsa calens, texitque trementem Frigida flamma virum, quem defendente veneno Inter flagrantes perhibent alsisse juvencos. Ergo animi dudum impatiens, postquam audiit isti Imperium et longum statui, laniata lacerlos Ingreditur qua strata viri, vocemque furentem. His rupit. Secure jaces oblite tuorum, pigcr, et mundo princeps (sic saecula poscunt) Mnjorianus erit; clamant hoc sidera signis, Hoc homines votis: isti quid sidera quaero, Falum aliud cui fecit amor? nil fortius illo. Et puer est cupidus nunquam, sed parcus habendi. Pauper adhuc jam spargit ores, ingentia suadet Consilia, et sequitur;