Latin
Book 1, Letter 10
Sidonius Apollinaris, Epistolae 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Accepi per praefectum annonae litteras tuas, quibus cum tibi sodalem veterem mihi insinuas judici novo. Gratias ago magnas illi, maximas tibi, quod statuistis de amicilia mea, vel presumere tuta, vel illæsa credere. Ego vero notitiam viri familiaritatemque non solum volens, sed et avidus amplector: quippe qui noverim nostram quoque gratiam hoc obsequio meo fore copulatiorem. Sed et tu vigilantiae suae me, id est, famae meae statum causamque commenda. Vereor autem ne e famem populi Romani theatralis caveac fragor insonet, et infortunio meo publica depuletur esuries. Sane hunc ipsum e vestigio ad portum mittere paro, quia comperi naves quinque Brundusio profectas 25 cum speciebus tritici ac mellis, ostia Tiberina tetigisse. Quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi. Vale.