Latin
Book 1, Letter 11
Sidonius Apollinaris, Epistolae 1.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Petis tibi, vir disertissime, Sequanos tuos expetituro satyram nescio quam, si sit a nobis perscripta, transmitti: quod equidem te postulasse demiror. Non enim sanctum est, ut de moribus amici cito perperam sentias. Huic eram themati scilicet incubaturus, id jam agens otii, idque habens aevi, quod juvenem militantemque dictasse præsumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum. Cui namque grammaticum vel salutanti Calaber ille non dixit: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est, Judiciumque?