Latin
Book 5, Letter 12
Sidonius Apollinaris, Epistolae 12-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non noatra snperbia, sed aliena impotentia facit. Neque super bis quidquam planius quaeras; quippe cum silentii hujus necessitatem par apud vos metus interpretetur. Hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti, mutuo minime fruimur aspectu. Neque unquam patriae sollicitis offerris obtutibus; nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni, vos loricæ, nos propugnacula tegunt. Ubi ipse in hoc solum captivus adduceris, ut pharetras sagittis vacuare, lacrymis oculos implere cogaris; nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota, quam jacula. Sed quia inlerdum, et si non per fœderum veritatem, saltem per induciarum imaginem, quædam spei nostræ libertatis fenestra resplendet: impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias; sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis C invidiam. Vale.