Latin
Book 5, Letter 11
Sidonius Apollinaris, Epistolae 11-3
Unproofread scanNot analysed yet
Multum te amamus: et quidem hujusce dilectionis non est erroneus aut fortuitus affectus. Namque ut sodalis tibi devinctior fierem, judicavi. Est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam. Quænam, inquis, in me tibi probanla placuere? Dicam libenter et breviter: quorum unum fieri gratia, alterum charta compellit. Veneror in actionibus tuis, quod multa bono cuique imitabilia geris. Colis ut qui solertissime, ædificas ut qui dispositissime, venaris ut qui emcacissime, pascis ut qui exactissime, jocaris ut qui facetissime, judicas ut qui aequissime, suades ut qui sincerissime, commoveris ut qui tardissime, placaris ut qui celerrime, redamas ut qui fidelissime. Haec omnia exempla vivendi jam hinc ab annis puberibus meus Apollinaris si sequitur, gaudeo: certe, ut sequatur, admoneo. In quo docendo instituendoque, modo sub ope Christi dispo. sita succedant, plurimum laetor maximam me formutam vitae de moribus tuis mutuaturum. Vale.