Latin
12.22 to 12.34
Sidonius Apollinaris, Epistolae 12.22-34
Unproofread scanNot analysed yet
Ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias, quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo, id est me remoto, solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis. Vale. Serum post patruos, patremque carmen Haud iudignus avo uepos dicavi: Ne fora tempore postumo, viator, Ignoraus reverenliam sepulti, Tellurem tereres inaggeratam. c Præfectus jacet hic Apollinaris, Post prætoria recta Galliarum, Mœrentis patriae sinu receptus. 78 Consultissimus, utili simusque, Ruris, militiæ, forique cultor, Exemploque aliis periculoso, Liber sub dominantibus tyrannis. Haec sed maxima dignitas probatur: Quod frontem cruce, membra fonte purgans, Primus de numero patrum suorum Sacris sacrilegis renuntiavit. Hoc primum est decus, hæc superba virtus, Spe praecedere, quos honore jungas. Quiqne hic sunt titulis pares parentes, Hos illic meritis supervenire. Novi quidem auctoris nostri non respondere doctrina epitaphii qualitatem; sed anima perita musicas non refutat inferias. Tibi quoque non decet tardum vi. deri, quod haeres tertius quartusque dependimus: cum tot annorum gyro voluto magnum Alexandrum parentasse manibus Achillis, et Julium Cæsarem Hectori, ut suo, justa persolvisse didicerimus. Vale.