Latin
13.1 to 13.19
Sidonius Apollinaris, Epistolae 13.1-2-19
Unproofread scanNot analysed yet
Unice probo, gaudeo, admiror quod castitatis affectu contubernia fugis impudicorum; præsertim quibus nihil pensi, nihil sancti est, in appetendis garriendisque turpitudinibus: quique quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari: 79 cujus vilitatis esse signiferum gnathonem patriæ nostræ vel maximum intellige. Est enim hic gurges de autoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duplicatoribus; loquax ipse, nec dicax, ridiculusque, nec lætus, arrogansque, nec constans, curiosusque, nec perspicax, atque indecenter affectato lepore, plus rusticus: tempora praesentia colens, praeterita carpens, futura fastidiens. Beneficii, si rogaturus est, importunus petendi, derogator negati, aemulator accepti, callidus reformandi, querulus flagitati, garrulus restituti; at si rogandus, simulator parati, dissimulator petiti, venditor praestiti, publicalor occulti, calumniator morati, inficiator soluti: osor jejuniorum, sectator epularum; laudabilem proferens non de bene vivente, sed de bene pascente sententiam. Inter hæc tamen ipse avarissimus, quemque non pascit tam panis bonus quam panis alienus: hoc solum comedens domi, si quid e raptis inter alaparum procellas præmisit obsoniis. Sed nec est sane prædicabilis viri in totum silenda frugalitas; jejunat quotiens non vocatur; sed sic quoque levitate parasiiica, si invitetur excusans, si vitetur explorans, si excludatur exprobrans, si admittatur exsultans, si verberetur exspectans. Cum Jiscubuerit, fertur actutum, si tarde comedat, in rapinas; si cito saturetur, in lacrymas; si sitiat, in querelas; si inebrielur, in vomicas; si fatiget, in contumelias, si fatigetur, in furias: fetulentiæ omninu par cloacali, quæ quo plus commota, plus 80 fetida est. Ita vivens paucis voluptati, nullis amori, omnibus risui est: vesicarum ruptor, fractorque ferularum; bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans cœnum, spumans vinum, loquens venenum, facit ambigi puditior, temulentior, an facinorosior existimetur. Sed dicis, animi probra vultu colorat, et deprecatur ineptias mentis qualitas corporis.