Latin
13.20 to 13.43
Sidonius Apollinaris, Epistolae 13.20-43
Unproofread scanNot analysed yet
Elegans videlicet homo pervenustusque, cujusque sit spectabilis persona visentibus. Enim vero illa sordidior atque deformior est cadavere rogali, quod facibus admotis semicombustum, moxque sidente strue tortium devolutum, reddere pyræ jam fastidiosus pollinctor exhorret. Praeter hæc, lum na gerit idem lumine carentia; quae Stygiae vice paludis, volvunt lacrymas per tenebras. Gerit et aures imma. nitate barrinas; quarum fistulam biforem pellis ulcerosa circumvenit, saxeis nodis et tofosis humore verrucis per marg nem curvum protuberantibus. Portat et nasum, qui cum sit amplus in foraminibus, et strictus in spina, sic patescit borrori, quod angustatur olfactui. Praetendit os etiam labris plumbeum, rictu ferinum, gingivis purulentum, dentibus buxeum; quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentium mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantium sentina cœnarum. Promit et frontem, quae fœdissimo gestu cutem plicat v supercilia distendit. Nutrit et barbam, quae jam senectute canescens, fit tamen morbo nigra Syllan. 81 Tota denique est misero facies ita pallida, veluti per horas umbris mœstificata larvalibus. Taceo reliquam sui molem, vinctam podagra, pinguedine solutam. Taceo cerebrum crebra vibice peraratum; quod parum amplius tegi constat capillis quam cicatricibus. Taceo prae brevitate cervicis, occipiti supinato scapularum adhaerere confinia. Taceo quod decidit honor humeris, decor brachiis, robur lacertis. Taceo chiragricas manus unctis cataplasmatum pannis, tanquam cæstibus involutas. Taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus, nares circumsedentium ventilata duplicis Ampsancti peste funestat. Taceo fractas pondere arvinae jacere mammas, quasque foedum esset in pectore virili vel prominere, has ut ubera materna cecidisse. Taceo venti is inflexi pendulos casses partium genitalium, quia debilibus pudendæ, turpibus rugis turpius praebere velamen. Jam quid hic tergum, sinamque commemorem? de cujus licet internodiorum femitibus erumpens aream pectoris texat curvatura costarum;