Latin
Book 5, Letter 14
Sidonius Apollinaris, Epistolae 14-4
Unproofread scanNot analysed yet
d Calenses nunc te Baiæ, et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulphuris, atque jecorosis ac phtisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat. An fortasse montana sedes circum castella; et in eligenda sede perfugii, quamdam pateris ex munitionum frequentia difficultatem? Quidquid illud est, quod vel negolio vacas, in urbem tamen,ni fallimur, e rogationum contemplatione revocabere. Quarum nobis solemnitatem primus Mamertus pater et pontirex, reverentissimo exemplo, utilissimo experimento, invenit, instiluit, invexit. Erant quidem prius (quod salva fidei pace sit dictum) vagae, tepentes, inirequenlesque, utque sic dixerim, oscitabundae supplicationes; quæ saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres, aut serenitalem deprecaturæ; ad quas (ut nil amplius dicam) figulo pariter atque hortulano non oportuit convenire. In his autem quas suprafalus summus sacerdos |et protulit pariter et contulit, jejunatur, oratur, psallitur, fletur. Ad haec te festa cervicum humilialarum, et sternacium civium suspiriosa contubernia peto: et si spiritalem animum tuum bene metior, modo citius venies, quod non ad epulas, sed ad lacrymas evocaris. Vale.