Latin
Book 5, Letter 15
Sidonius Apollinaris, Epistolae 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Officii sermone præfato, bibliopolam vestrum non gratiose, sed judicialiter expertus insinuo: cujus ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem, circa dominum te mihi sibique communem salis abunde probavi. a Librum igitur jam ipse deportat Heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore; quanquam et a nobis releclum et retractatum. Defert et volumen prophetarum, licet me absente decursum, sua tamen cura manuque de supervacuis sententiis eruderatum; nec semper illo contra legente, qui promiserat operam suam: credo quia infirmitas fuerit impedimento, quominus pollicita compleret. Restat ut exhortaTio vestra, sive sponsio, famulum sic vel studentem placere, vel meritum, gratia competenti remuneretur: quae utique pro tali łabore ei solvitur, incipiet vestram respicere mercedem. Sed cum hoc ego de sola gratia precer, vos quid mereatur aspicile, quem constat affectum domini magis ambire quam præmium. Vale.