Latin
Book 9, Letter 14
Sidonius Apollinaris, Epistolae 14.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce habes versus, quorum syllabatim mirere tationem. Caeterum pompam quam non habent, non docebunt. Sufficienter indicasse me suspicor, quod tu requirendum existimasti. Simile quiddam facis et ipse si proposita restituas, aeque diverso, quae repeteris expedias. Namque eminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam ediderat, Cæsaris Julii. Quæ materia tam A grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat. Nam si omittantur quæ titulis dictatoris invicti scripta a Patavinis sunt voluminibus; quis opera Suetonii, qui b Juventii Martialis historiam, quisve ad extremum c Balbi ephemeridem faodo adæquaverit? Sed tuis ceris hæc reservamus. Officii magis nostri est auditoribus scamna componere, et præparare aures fragoribus intonaturis: dumque virtutes tu dicis alienas, nos moliamur tuas dicere. Neque vereare me quospiam judices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam fictæ severilatis velamine tegant: quanquam imperdis venia debetur. Cæterum quisquis ita malus est, ut intelligat bene scripta, nec tamen laudet, hunc boni intelligunt, nec tamen laudan'. Proinde curas tuas hoc metu absolvo: faventes audicnt cuncti, cuncti foventes, gaudiisque quæ lacies recitaturas, una fruemur. Nam plerique laudabunt facundiam tuam, plurimi ingenium, toti pudorem. Non enim minus laudi feretur, adolescentem, vel quod est pulchrius, pene adhuc puerum, de palæstra publici exanimis tam morum referre suffragia, quam litterarum. Vale.