Latin
Book 9, Letter 15
Sidonius Apollinaris, Epistolae 15.1
Unproofread scanNot analysed yet
Probas, neque deprecor, me deliquisse. deliqui quippe, qui necdum nomine tuo ullas operi meo lilteras junxerim. Sed tamen scribis tum quod erravcrim veniabile fore: si quod et ipse decantes mittam ab exemplo: quia scilicet, Tonantio meo, ad parem causam futuras usui litteras bimetras miserim. Præter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari. Qua de re trochaica garrulitate suspensa, senariolos aliquos plus requiris. Servio injunctis: tu modo plaeidus accipias: si veodamhanc ipsam mavis vocare, sive eclogam. Nam metrum dio infrequentatum durius texilur.