Latin
Book 4, Letter 15
Sidonius Apollinaris, Epistolae 15
Unproofread scanNot analysed yet
Epulum multiplex, et capacissima lectisternia para; plurimis viis, pluribus turbis ad te venitur; ita bonorum contubernio sedit: quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit. Nani baptisterium quod olim fabricabamini, scribitis jam posse consecrari. Ad quae festa vos voti, nos mini. sterii, officii multos, fidei totos causa sollicitat. Siquidem res est grandis exempli, eo tempore a vobis nova ecclesiarum culmina strui, quo viI auderet alius vetusta sarcire. Quod restat, optamus, ut Deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita voveatis reddenda: idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta: mitigatoque temporum statu, tam desiderio meo Christus indulgeat, quam Ruthenorum; ut possitis et pro illis offerre sacrifi. cia, qui jam pro vobis offertis altaria. De cætero, quanquam et extremus autumnus jam diem breviat, et viatorum sollicitas aures, foliis toto ncmore labentibus, crepulo fragore circumstrepit; inque castellum ad quod invitas, ut pote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius ascenditur; nos tamen, Deo praevio, per tuorum montium latera confragosa venientes, nec subjectas cautes, nec su-. perjectas nives expavescemus: quamvis jugorum profunda declivitas aggere cochleatim fracto sæpe redeunda sit: quia etsi nulla solemnitas, tu satis dignus es, ut est a Tullianum illud, propter quem Thespiæ visantur. Vale.