Latin
Book 4, Letter 16
Sidonius Apollinaris, Epistolae 16
Unproofread scanNot analysed yet
r Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est. Caeterum eloquii copiam hanc præfert, hos olet flores, ut bene appareat, non vos manifesta modo, verum etiam Cur. . tiva quoque lectione proficere. Quanquam et hoc furtum quod deprecaris, exemplati libelli, non venia tam debeat respicere quam gloria. Quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis? Ego vero quidquid impositum est fraudis mihi ut pote absenti, libens audio, principalique pro munere amplector, qui quodammodo damnum Indemne toleravi. Neque enim quod tuo accessit usui, decessit hoc nostræ proprietati; aut ad incrementa scientiæ vestræ per detrimenta venistis alienæ. Quin potius ipse jure abhinc uberi præconio non carebis; qui magis igneo ingenio naturam decenter ignis imitaxus es, de quo si quid demere velis, remanet totus qui transfertur. Unde jam parce trepidare, deque moribus amici plusculum recto secus credere. Namque in hoc facto nos magis vulnus polluit culpae, si feriat ictus invidiæ. Vale.