Latin
Book 7, Letter 17
Sidonius Apollinaris, Epistolae 17.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce, ut injunxeras, quæ restant sepulto justa persolvimus; sed si vicissim caritati iMperiis fratres, amicos, commilitones obsequi decet, ad fieem quæso tu quoque, quibus emines institutis, duscipulos ejus aggredere solari; fluctuantemque regulam fratrum destitutorum, secundum statuta Lirinensium patrum, vel Grinincensium festinus informa: cujus disciplinae si qui rebelles, ipse castiga; si qui sequaces, ipse collanda. Præpositus illis quidem videtur sanctus Auxanius, qui vir, ut nosti, pluscolum justo et corpore infirmus, et verecundus ingenio, coque parendi quam imperandi promptior, exigit te rogari, ut tuo ipse sub magisterio monasterii magister accedat: et si quis illum de jun oribus spreverit tanquam imperitum vel pusillanimem, per te unum sentiat utrumque non impune contemni. Quid multa? vis ut paucis quid velim agnoscas? quaeso ut abbas sit fratrer Auxanius supra congregationem, e tu vero ct s:pra abbatem. Vale.