Latin
Book 7, Letter 18
Sidonius Apollinaris, Epistolae 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
f A tc principium, tibi desinet: nam petitum misimus opus, raptim relectis exemplaribus; quæ ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nihil de libelli hujusce conscriptione meditanti, hactenus incustodita nequeunt inveniri. Sane ista pauca, quæ quidem et lcvia sunt, celeriter absolvi; quanquam incitatus semel animus necdum scripiurirc desineret; servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistolarum non produceretur textus, si numerus breviaretur. Pariter et censui librum, quem lector delicatissimus desiderares, et satis habilem, nec parum eicusabilem fore; si, quoniam te sensuum structura-, ruroque levitas poterat offendere, memhranarnm certo fascibus minus onerarere. Commendo igitur varios judicio tuo nostri pectoris motus; minime ignarus, quod ita mens pateat in libro, a veluti vultus in speculo. Dictavi enim quaepiam hortando, laudando plurima, aliqua suadendo, moerendo pauca, joc ndoque nonnulla. Et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias, volo, Christi dextera opitulante, me nunquam toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens biparlitam super iis moribus hominum esse censuram. Nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant. Inter quæ ipse decerno, satis illius jacere personnm, cujus necesse est latere sententiam. Ad propositum redeo. Interea tu si quid a lectionis sacrae continuatione respiras, bis licebit næniis avocere. Nec faciet materia, ut immensa, fastidium: quia cum singulæ causæ singulis ferme epistolis finiantur, cito cognitis in quæ oculum intenderis, ante legere cessabis quam lecturire desistas. Vale.