Latin
Book 5, Letter 18
Sidonius Apollinaris, Epistolae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Heduæ civitati te praesidere coepisse, libens atque cum gaudio accepi. Laetitiae causa quadripartita est: prima, quod amicus; secunda, quod juslus es; tertia, quod severus; quarta, quod proximus. Quo fit, ut nostris nostrorumque contractibus, plurimum velis, debeas, possis opitulari. Igitur amplectens in familiari vetusto novum Jus potestatis indeptæ, materiam beneficiis luis jam diu quaero. Quibus me tantum fidere agnosce, ut et si non invenio quae poscam, quæsiturus milii videaris ipse quae tribuas. Vale.