Latin
Book 5, Letter 19
Sidonius Apollinaris, Epistolae 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nutricis meae filiain filius tuæ rapuit: facinus indignum, quodque vos nosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum. Sed conscientiae tuæ purgatione prælata, petere dignaris culpae calentis impunitatem. Sub conditione concedo, si stupratorem pro domino jam patronus Qriginali solvas inquilinatu. Mulier autem illa jam iibera est: quae tum demum videbitur non ludibrio addicta, sed assumpta conjugio; si reus noster pro quo precaris, mox cliens factus e tributario, plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam. Nam meam hæc sola seu compositio, seu satisfactio, vel non mediocriter contumeliam emendat: qui tuis votis atque amicitiis hoc acquiesco, si laxat libertas maritum, ne constringat poena raptorem. Vale.