Latin
2.1 to 2.16
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2.1-2-16
Unproofread scanNot analysed yet
Oneras, consummatissime pontificum, verecundiam meam multifaria laude cumulando, si quid stylo rusticante peraravero: atque utinam reatu careat, quod apicum primore congressu, quanquam circumscriptus, veritati resullantia tamen et diversa connexui. Ignorantiae siquidem meae a callidus viator imposuit. Nam dum solum mercatoris prætendit officium, litteras meas ad formatæ vicem, scilicet ut lector, elicuit, sed quas aliquam gratiarum actionem continere decuisset. Namque, ut post comperi, plus Massiliensium benignitale profectus est quam status sui, seu per eensum, seu per familiam forma paterelur. Quæ tamen ut gesta sunt, si quispiam dignus relator evolveret, fierent jocunda memoratu. Sed quoniam jubetis ipse, ut aliquid vobis a me lætum copiosumque pagina ferat; date veniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam, salva vestrarum aurium severitatc perstringamus; ne secundo insinuatum non nunc primum nosse videamur. Simul et si moris est regularum, ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcunque mihi sermocinaluro materia longius quæratur exspectaturque, nisi ut sermoni notro sit ipse pro causa, cui noster sermo erit pro sarcina? Arverui huic patria, Parentes natalibus non superbis, sed absolutis, et sicut nihil illustre jactantes, ita nihil servile metuentes; contenti censu modico, sed eodem vel sufficiente, vel libero: militia illis in clericali potius quam in palatino decursa comitatu. Pater isti granditer frugi, et liberis parum liberalis: quique per nimiam parcimoniam juveni filio plus prodesse quam placere maluerit. Quo relicto tunc puer iste vos petiit nimis expeditus; quod erat maximum conatibus primis imjedimentum: uihil eat enim viaticolcvi gravius. Attamen primus illi in vestr a mœnia satis secundus introitus. b Sancti Eustachii qui vobis decessit, actutum diclo factoque gemina benedictio eat: hospitium brevi quaesitum, jam Eustachii cura facile inventum, celeriter aditum, civiliter locatum.