Latin
2.17 to 2.35
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2.17-35
Unproofread scanNot analysed yet
Jam primum crebro occursu excolere vicinos, identidem ab iis ipse haud aspernanter resalutari. Agere cum singulis, prout aetatis ratio permitteret; grandævos obsequiis, æquævos officiis obligare; podicitiam præ caeteris sobrietalemque sectari: quod tam laudandum in juventute quam rarum. Summalibus deinceps, et tunc comiti civitali, non minus opportuni, quam frequentibus excubiis agnosci, innotescere, familiarescere; sicque ejus in dies edulitas majorum sodalitatibus promoveri: fovere boni quique certatim, votis omnes, plurimi consiliis, privati donis, cuncti beneficiis adjuvare; perque haec spes opesque istius raptim, saltuatimque cumulari. Forte accidit ut diversorio cui ipse successerat, quædam femina non minus censu quam mofibus idonea vicinaretur: cujus filia infantiæ jam temporibus emensis, necdum tamen nubilibus annis appropinquabat. Huic hic blandus (siquidem ca ætas infantulae, ut adhuc decenler), nunc quaedam frivola, nunc ludo a; la virgineo scruta donabat; quibus isii parum grandibus causis plurimumvirgunculæ animus copulabatur. Anni obiter thalamo pares: quid moror multis? Adolescens solus, tenuis, peregrinus, filius familias, et e patria patre non solum non volente, verum etiam ignorante discedens, pucllam non inferiorem natalibus, facultatibus sujeriorcm, medio episcopo, quia lector, solatio comitis, quia cliens, socru non inspiciente substantiam, sponsa non dispiciente personam, uxorem petit, impetrat, ducit. Conscribuntur tabulæ nuptiales: et si qua istic municipioli nostri suburbanitas, matrimonialibus illic inserta documenlis, mimica largilate recitatur. Peracta circumscriptione legitima ct fraude solemni, levat divitem conjugem pauper adamatus: et diligenter quae ad socerumpertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitalemque munificentiae socrualis mungens, receptui in patriam cecinit praestigiator invictus. Quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis cœpitactionem repetundarum velle proponcre; et tunc demum de mancipiorum sponsalitiæ donationis paucitate mœrerc, quando jam de nepotum numerositate gaudebat. Ad hanc placandam noster Hippolytus perrexerat, cum litteras meas prius obtulit. Habetis historiam juvenis eximii: fabulam d Milesiae vel Atticæ pareui.