Latin
2.21 to 2.41
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2.21-41
Unproofread scanNot analysed yet
Intra conclave succensum solidus dies, et hæc abundantia lucis inclusæ, ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos. Hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus exstructas non impudenter aemularetur. Primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegulis interjacentibus imbricarentur; ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur: ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu, tot possit recipere sellas, quot solii sigma personas. Fenestras e regione conditor binas confinio cameræ pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret. Interior parietum facies 36 solo lævigati cæmenti candore contenta est. Non hic per nudam lictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia; quæ sicut ornat artem, sic devenustat artificem. Absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones, pigmentis multicoloribus g Philistionis supellectilem mentientes. Absunt lubrici, tortuosique pugillatu et nexibas palaestritae: quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim a gymnasiarcborum virga dissolvit. Quid plura? nihil illis paginis impressum reperietur, quod non vidisse sit sanctius. b Pauci tamen versiculi lectorem adventitium remorabuntur, minime improbo temperamento; qnia eos hec relegisse desiderio est, nec perlegisse fastidio. Jam si marmora inquiras, non illic quidem Paros, Carystos, c Proconissos, Phryges, Numidae, Spartiatæ, rupium variatarum posuere crustas; neque per scopulos Æthiopicos, et abrupla purpurea genuino fucata conchylio, sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur. Sed etsi nullo peregrinarum cautium rigore ditamur, habent tamen tuguria seu mapalia nostra civicum frigus. Quin potius quid habeamus quam quid non habeamus ausculta. Huic hasilicæ appendix piscina forinsecus, seu si græcari mavis, baptisterium ab Oriente connectitur, quod viginti circiter modiorum millia capit. Huc clutis calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur: nec pilæ sunt mediæ, sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras 37 nuncupavere. In hanc ergo piscinam e fluentum de supercilio montis elicitum, canalibusque circumactis per exteriora natatoriæ latera curva- i tum, sex fistulæ prominentes leonum simulatis capitibus effundunl;