Latin
2.42 to 2.59
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2.42-59
Unproofread scanNot analysed yet
quae temerc ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum jubas imaginabuntur. Hic si dominum seu domestica, seu hospitalis turba circumstet, quia præ strepitu caduci fluminis, mutuae vocum vices minus inielliguntur, in aurem sibi populus confabulatur: ita sonitu pressus alieno ridiculum affectat publicus sermo secretum. Hinc egressis frons triclinii matronalis offertur; cui continuatur vicinante textrino cella penuuria, discriminata tantum pariete castrensi. Ab ortu lacum porticus mtuetur, magis rotundatis fulta collyriis, quam i columnis invidiosa monubilibus. A parte vestibuli longitudo i tecta interius patet, mediis non interpellata parietibus: quæ quia nihil ipsa prospectat, et k si non hypodromus, saltim cryptoporticus meo mihi jure vocitabitur. Hæc tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans, efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo, clientarum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit, cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus. A cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit. Sed quid hæc tibi, quem nunc ad focum minime invito? quin potius ad te, tempusque pertinentia loquar. Ex hoc triclinio fit in diætam 38 sive coenatiunculam transitus, cui fere totus lacus, quaeque tota lacui patet. In hac stibadium, et nitens abacus: in quorum aream, sive suggestum, a subjecta porticu sensim, non breviatis angustatisque gradibus ascenditur. Quo loci recumbens, si quid inter edendum vacas, prospiciendi voluptatibus occuparis. Jam si tibi ex illo conclamantissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas ac frusta nebularum; et illam lucem lubricam poculorum, quadam quasi pinguedinc subiti algoris hebetatam. Tum respondentes poculis potiones, quarum rigentes cyathi siticuloso cuique, ne dicam libi granditer abstemio, metuerentur. Hinc jam spectabis ut promoveat alnum piscator in pelagus; ut stataria retia suberinis corticibus extendat, aut signis per certa intervalla dispositis, tractus funium librentur hamaii: scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi a salares in consanguineas agantur insidias.