Latin
2.36 to 2.40
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2.36-40
Unproofread scanNot analysed yet
Simul ct ignoscite prreier æquum epistolarem formulamporrigenti: quam ob hoc stylo morante produxi, ut non tanquam ignotum reciperetis, quem civem beneficiis reddidistis. Pariter et natura comparatum est, ut quibus impendimus studium, præstemus affectum. Vos vero Euslachium pontificem tunc ex asse digno hærede decessisse monstrabitis, si ut propinquis testamenti, sic clienlibus patrocinii legata solvatis. Ecce parui, et obedientis officium garrulitate complevi, licet negotium indoclo qui prolixitatis injungit, ægre ferre non debeat, si non tam cloquentes epistolas recepit quam loqnaces. Memor nostri esse dignare, domine papa.