Latin
2.60 to 2.74
Sidonius Apollinaris, Epistolae 2.60-74
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim hic congruentius dixerim, cum piscis pisce decipitur? Edulibus terminatis, excipiet te diversorium, quia minime aestuosum, maxime aestivum. Nam per hoc, quod in aquilonem solum patescit, babel diem, non habet solem, interjecto consistorio perangusto, ubi somnolentiae cubiculariorum dormitandi potius quam dormiendi locus est. Hic jam quam volupe cst auribus insonare cicadas meridie concrepantes ranas crepusculo incumbente blaterantes, cycnos atque aneeres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinaceos concinentes, 39 oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis aurorae facem consalutantes; diluculo ante philomelam inter frutices sibilantem, prognem inter asseres minurientem? Cui concentui licebit adjungas fistułæ sepliforis armentalem camœnam, quam saepe nocturnis carminum certaminibus insomnes nostrorum montium Tityri exercent, inter greges tinnibulatos per depasta buceta reboantes: quae tamen varia vocum cantuumque certamina, profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur. Ponicibus egresso, si portum littoris petas, in area virenti, vulgare quanquam, non procul nemus: ingentes tiliæ duae, connexis frondibus, fomitibus abjunctis, unam umbram non una radice conficiunt: in cujus opacitate, cum me meus Ecdicius illustrat, pilae vacamus: sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior, intra spatium ramorum recussa cohibeatur; atque illic aleatorium lassis consumpto sphæristerio faciat. Sed quia tibi sicut ædificium solvi, sic lacum debeo, quod restat agnosce. Lacus in Eurum defluus meat, ejusque arenis fundamenta impressa domicilii, ventis motantibus aestuans humectat alluvio. Is quidem sano circa principia sui, solo palustri voraginosus, et vestigio inspectoris inadibilis est: ita limi bibuli pinguedo coalescit, ambientibus sese fontibus algidis, littoribus algosis. Attamen pelagi mobilis campus cymbulis late secatur pervagabilibus, si flabra posuere. Si turbo Austrinus insorduit, immane turgescit; ita ut arborum conis quae margini 40 insistunt, superjectae asperginis fragor impluaL Ipse autem secundum mensuras quas feruut nauticas, in decem et septem stadia procedit. Fluvio intratur, qui salebralim saxorum obicibus aflractus spumoso canescit impulsu, et nec longum scopulis præcipitibus exemptus, lacu conditur: quem fors fuat, an incurcat, an faciat, præterit certe, coactus per cola subterranea deliquari, non ut fluctibus, sed ut piscibus pauperaretur: qui repulsi in gurgilem pigriorem, carnes rubras albis abdominibus extendunt.