Latin
Book 2, Letter 3
Sidonius Apollinaris, Epistolae 3
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudeo te, domine maior, amplissimae dignitatis infulas consecutum. Sed id mihi ob hoc solum destinato tabellario nuntiatum non minus gaudeo. Nam licet impraesentiarum sis poiissimus magiStratus, ct in lares Philagrianos patricius apex tantis post sæculis, tua tantum felicitate remeaverit: invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas. Sic quondam Q. Fabium magistrum equitum dictatorio rigori, et Papirianæ superbiae favor publicus prætulit. 42 Sic et Cn. Pompeium super aemulos extulit nunquam fastidita popularitas. Sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus. Quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur; quæ nihil tibi amplius conferre potuerunt, quam ut si id noluissimus, transiremus inviti. Illud peculiare tuum est, illud gratiae singularis, quod tam qui te aemulentur non habes, quam non invenis qui sequantur. Vale.