Latin
Book 2, Letter 4
Sidonius Apollinaris, Epistolae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Vir clarissimus Projectus domi nobilis, et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur: et cum illi familiæ splendor, probitas morum, patrimonii facultas, juventutis alacritas, in omne decus pari lance conquadrent; ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis evectus, si gratiae tuæ sodalitate potiatur. Optantii clarissimi viri nuper vita functi filiam (quod Deo prosperante succedat) lice in conjugium petierit, obtinueritque a matre pupillae; parum tamen volorum suorum promotum censet effectum, nisi assensum tuum super his omnibus, seu sedulitate sua, seu precatu nostrae intercessionis adipiscitur. Namque ipse quantum ad inslitulionem spectat puellae in 43 locum mortui patris curarum participatione succedis, conferendo virgini parentis affectum, patroni auctoritatem, tutoris officium. Quo. . circa quia dignus es ut domus tuæ celeberrimam disciplinam, etiam procul positorum petat ambitus, sicut decet bonarum partium viros, benignitate responsi proci supplicis verecundiam munerare; et qui ita expetitus debcres illi expetere pollicendam, securus permitte promissam: quia sic te conditioni huic meritorum ratio præfecit, ut nec superstiti Optanlio in libcros suos decuIerit plus licere. Vale.