Latin
Book 2, Letter 5
Sidonius Apollinaris, Epistolae 5
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes familiaris mens inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit, et doncc suarum merita chartnrum, vel vestra scientia, vel si qua est vestræ, si tamcn est ulla, similis inspexerit, quid respuat quidve optet ignorat. Ila se quodam modo bipertitæ litis forma confundit, ut proposilio sua, quem actionis ordinem propugnatura, quem sit impugnatura, non noverit. Pro quo precem scdulam fundo, ut perspectis chartulis suis, si quid jure com- Ietit instruatis; quae qualiterve sint objicienda, quae refellenda monstrantes. Non enim verebimur, quod causae istius cursus, si de vestri manaverit fonte consilii. ulla contrastantium derivatione tenuetur. Vale.