Latin
Book 9, Letter 5
Sidonius Apollinaris, Epistolae 5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi plusculum forte discreta, quam communis animum optabat, sede consistimus, non tamen medii itineris objectu, quantum ad solvendum spectat officium, nostra sedulitas impediretur, nisi per regna divisi, a commercio frequentioris sermonis, diversarum sortium jure revocaremur: que nunc saltem, post pacis initam pactionem, quia fidelibus animis fœderabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti. Proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaiuras jungite preces: ut dignatus prosperare quae gerimus, nostrique dominii temperans lites, arma compescens, illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate. Memor nostri esse dignare, domine papa.