Latin
Book 9, Letter 6
Sidonius Apollinaris, Epistolae 6-6
Unproofread scanNot analysed yet
Viguit pro dilectissimo nostro (quid loquar, nomen, personam? tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu: de cujus facilitate juvenili saepe nunc arbitris palam ascitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas. Igitur hic proxime abrupto contubernio ancillæ propudiosissimæ cui se totum consuetudine obscena junctus addixerat, patrimonio, posteris, famae, subita sui correctione consuluit. Namque per rei familiaris damna vacuatus, ut primum intelligere coepit, et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas mesticæ charybdis abligurisset; quanquam sero nsipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit, excussirque cervices, atque Ulysseas (ut ferunt) ceras auribus figens, fugit, adversum vitia surdus, mere ricit blandiimenta naufragii: puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium assumpsit, tam morihns natalibusque summatem, quam facultatis principalis. Esset quidem gloria, si voluptates sic reliquisset, ut nec uxori conjugaretur. Sed etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maximis: et eos qui diu totum indulscri sibi, protinus totum et pariter incidere. Quocirca vestrum esi, copulatis obtinere quamprimum prece sedula spem liberornm: et post consequens erit ut lilio uno alterove susceptis (et nimis dixi) abstineat de cætero licitis, qui illicita præsumpsit. Namque et conjuges ipsi, quanquam nupti nuper, iis moribus agunt ac verecundis, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum, esse, quod differat ille honestissimus uxorius amor, figmentis illecebrisque concubinalibus. Memor nostri esse dignare, domine papa