Latin
Book 5, Letter 8
Sidonius Apollinaris, Epistolae 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia scilicet prædictus Augustus, iisdem fere temporibus, exstinxerat conjugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni. Tu tamen nihilo segnius operam saltem facetis satyrarum coloribus intrepidus impende. Nam tua scripta, nostrorum vitiis proficientibus tyrannopolitarum, locupleltbuntur. Non enim tam mediocriter intumescunt, quos nostra judicia, saecula, loca, fortunatos putant; ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura. Namque improborum probra, æque ut præconia bonorum, immortalia manent Vale.