Latin
Book 5, Letter 9
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
In meo ære duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias. Avitum est quod reposco: testes mihi impraesentiarum avi nostri super hoc negotio e Apollinaris et Rusticus advocabuntur; quos laudabili familiaritate conjunxerat litterarum, dignitatum, periculorum, conscientiarum similitudo: cum f in Constantino inconstantiam, g in Jovino facilitatem, h. in Gerontio perfidiam; singula in singulis, omnia i in Dardano crimina simul exsecrarehlur. Ætateque media, patres, nostri sub ono contubernio, vix dum a pucritia, in totam adolescentiam evecti, principi Honorio a tribuni notariiqoe militavere, tanta cariiate peregrinante ut inter eos minima fuerit causa concordiæ, quod filii amicorum commemorabantur. In principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati. Sed ita se quodim modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore, qui erat posterior dignitate. Ventum ad nos, id est, venium est ad nepores: quos nil decuerit plus cavere quam ne parentum antiquorumque nostrorum per nos forte videatur antiquata dilectio. Ad hoc in similem familiaritatem, præter hæreditariam praerogativam, multifaria opportunitate compellimur: ætas utriusque non minus jtincta quam patria. Unus nos exercuit ludus, magister instituit; una nos laetitia dissolvil, severitas coercuit, disciplina formavit. De caetero, si Deus annuit, in annis jam senectutis initia pulsantibus, si. mus, nisi respuis, animæ duæ, animus unus; imbuamusque liberos invicem diligentes, idem velle, nolle, refugere, sectari. Hoc patrum vero jam supra vota, sI per Rusticum Apollinaremque, proavorum prædicabilium, tam reformentur corda quam nomina. Vale.