Latin
9.20 to 9.36
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9.20-2-36
Unproofread scanNot analysed yet
quod magi, fero; ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire: quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam dc curribus non ferunt. An aliquo casu dissidebamus, ut putaremur iis libellis quos edissetis derogaturi? atqui praesule Dco, tenues nobis esse amicitias, nec inimici fingere queunt. Ista quorsum? inquis. Eccc jam pando, vel quid indagasse me gaudeam, vel quid te celasse succenseam. Legi volumina tua, quæ Riochatus antistes ac monacnus, atque istius mundi bis peregrinus, Britannis luis pro te repurtat; illo jam impræsentiarum Fausto potius qui non senescit, quique viventibus non defuturus post sepulturam, fiet pnr ipsa quæ scripsit sibi superstes. Hic igitur ipse venerabilis, apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret (cujns imaginis hinc et hinc turbo tune inhorruerat) sic rcliqua dona vestra detexit, ut perurbane quæ praestantiora portabat operueri! ,spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus. Sed post duos aut iis amplius menses, sic quoque a nobis cito profectum, cum quipiam prodidissent de viatoribus, mysticæ gazæ clausis involucris dam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui faciles possent itineris pridiani spatia prævertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano joco, gestu ferino; veluti si excussura quemcunque catulorum Parthi collo raptoris pede volatico tigris orbata superemicet. Quid multa? capti hospitis genua complector, jumenta sisto, frena ligo, sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio, produco, lectito, excerpo, maxima ex magnis capita defrustans. Tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebat signis, quod litteris non tenebant. Quibus lacrymis sane maduerimus, mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu sæpe repetito separaremur, longum est dixisse, nec refert: quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis, et spiritualis compotem prædæ me domum rcluli. Quæris nunc quid de nanubiis meis judicem?