Latin
9.1 to 9.19
Sidonius Apollinaris, Epistolae 9.1-3-19
Unproofread scanNot analysed yet
Longum tacere, vir sacratissime, nos in commune dequestus es: cognosco vestræ partis hinc studium, nostrae reatum non recognosco. Namque jam pridem jussus garrire non silui, istas litteris antecurrentibus: quibus etiam recensendis cum Reios advenerant, e quia tunc Apte fuistis, aptissime defuistis. Idque votivum mihi granditer fuit ac peroptatum ut epistola injuncla nec negaretur scripta amicitiae, nec subderetur lecta censurae. ista omittamus. Mitti paginam copiosam denuo jubes. Parere properanti adsunt vota, causae absunt. Nam salutatio, nis negotium aliquod activa deportet materia, succincta est: quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramilis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiæ, sapientiae parum. Unde a Ave dicto, mox Vale dicimus, orate pro nobis. Sed bene eat, bene est, quia chartulam jam jamque complicaturo res fortis accurrit, de qua exprobranda, si diutius vel lætitia sese mea vel ira cohibuerit, ipse me accepta dignum contumelia judicabo. Venisti, magister, in manus meas, nec exsulto tantum, verum insulto, venisti: et quidem talis qualem ab hinc longo jamdiu tempore desideria nostra præstolabantur. Dubito sane utrum et invitus, at cerlc similis invito; quippe quo providente, vel (si tamen hoc nimis abnuis) acquiesceole, sim tuis libris insalutatus, iisque, quod multo cst injuriosius, territorium Arvernum cum præterirent, non soluni moenia mea, verum citam latera radentibus. An verebare ne tuis dictis invideremus? Sed Dei indultu, vitio nulli luins addicimur: cui si ita ut cæteris a mea parte subjaceretur, sic quoque auferret congrediendi æmulationem desperatio consequendi. An supercilium tanquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas? Et numnam est cuiquam peritiæ cervix tanta, quive hydrops, ut etiam lepida vestra non ferventissimis laudibus prosequatur? An ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres juniorem? quod parum credo. An quia indoctum?