Latin
Lines 1.53-1.57
Sidonius Apollinaris, Liber Nonus 1.53-57
Not analysed yet
4. an verebare, ne tuis dictis invideremus? sed dei indultu vitio nulli minus addicimur; cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi. an supercilium tamquam difficilis ac rigidi plosoris extimescebas? ecquaenam est cuiquam peritiae cervix tanta quive hydrops, ut etiam tepida vestra non ferventissimis laudibus prosequatur?
5. an ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem? quod parum credo. an quia indoctum? quod magis fero, ita tamen, ut qui dicere ignorem, non et audire; quia et qui Circensibus ludis adfuerunt, sententiam de curribus non ferunt. an aliquo casu dissidebamus, ut putaremur his quos edidissetis libellis derogaturi? atqui praesule deo tenues nobis esse amicitias nec inimici fingere queunt.
6. 'ista quorsum?' inquis. ecce iam pando, vel quid indagasse me gaudeam vel quid te celasse succenseam. legi volumina tua, quae Riochatus antistes ac monachus atque istius mundi bis peregrinus Britannis tuis pro te reportat, illo iam in praesentiarum fausto potius, qui non senescit quique viventibus non defuturus post sepulturam fiet per ipsa quae scripsit sibi superstes. igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius immanis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus.
7. sed post duos aut his amplius menses sic quoque a nobis cito profectum cum quipiam prodidissent de viatoribus mysticae gazae clausis involucris clam ferre thesauros, pernicibus equis insecutus abeuntem, qui facile possent itineris pridiani spatia praevertere, osculo in fauces occupati latronis insilui, humano ioco, gestu ferino, veluti si excussura quemcumque catulorum Parthi colla raptoris pede volatili tigris orbata superemicet.
8. quid multa? capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans. tribuit et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa compendium, qui comprehendebant signis quod litteris non tenebant. quibus lacrimis sane maduerimus mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse nec refert; quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis et spiritalis compotem praedae me domum rettuli.