Latin
Lines 1.58-1.62
Sidonius Apollinaris, Liber Nonus 1.58-62
Not analysed yet
9. quaeris nunc, quid de manubiis meis iudicem; nollem adhuc prodere, quo diuturnius expectatione penderes; plus me enim ulciscerer, si quod sensi tacerem. sed iam nec ipse frustra superbis, utpote intellegens tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario vis voluptatis excudat praeconii necessitatem. proinde accipe, quid super scriptis tuis et iniuriam passi censeamus.
10. legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum. scripseras autem plurima ardenter plura pompose; simpliciter ista nec rustice; argute illa nec callide; gravia mature profunda sollicite, dubia constanter argumentosa disputatorie, quaedam severe quaepiam blande, cuncta moraliter lecte, potenter eloquentissime.
11. itaque per tanta te genera narrandi toto latissimae dictationis campo secutus nil in facundia ceterorum, nil in ingeniis facile perspexi iuxta politum. quae me vera sentire satis approbas, cum nec offensus aliter iudico. denique absentis oratio, quantum opinamur, plus nequit crescere, nisi forsitan aliquid his addat coram loquentis auctoris vox manus, motus pudor.
12. artifex igitur his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti; quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
13. haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palaestris exerceris urbanis sive in abstrusis macerarere solitudinibus, haec Athenaei consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas. huic copulatum te matrimonio qui lacessiverit, sentiet ecclesiae Christi Platonis academiam militare teque nobilius philosophari; primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;