Latin
Lines 1.18-1.115
Sidonius Apollinaris, Liber Quartus 1.18-115
Not analysed yet
quam totam monachus virente in aevo
secreta bibit institutione,
orator, dialecticus, poeta,
tractator, geometra, musicusque,
doctus solvere vincla quaestionum
et verbi gladio secare sectas,
si quae catholicam fidem lacessunt.
psalmorum hic modulator et phonascus
ante altaria fratre gratulante
instructas docuit sonare classes.
hic sollemnibus annuis paravit
quae quo tempore lecta convenirent.
antistes fuit ordine in secundo,
fratrem fasce levans episcopali.
nam de pontificis tenore summi
ille insignia sumpsit, hic laborem.
at tu, quisque doles, amice lector,
de tanto quasi nil viro supersit,
udis parce genis rigare marmor:
mens et gloria non queunt humari.
7. Ecce quod carmen, cum primum affui, super unanimi fratris ossa conscripsi. namque tunc afui, cum funerarentur; nec ob hoc tamen perdidi in totum desideratissimam flendi occasionem. nam dum forte meditarer, lacrimis habenas anima parturiente laxavi fecique ad epitaphium, quod alii fecerunt ad sepulcrum. haec ergo scripsimus tibi, ne forsitan arbitrarere solam nos colere vivorum sodalitatem reique tuo iudicio essemus, nisi amicorum vita carentum semper aeque ut incolumium reminisceremur. namque et ex hoc, quod vix reservatur imaginaria fides vel superstitibus, non praeter aequum opinabere, si perpaucos esse conicias, qui mortuos ament. vale.
EPISTULA XII
Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem.
1. Deus bone, quantum naufragioso pelago conformis est motus animorum, quippe cum nuntiorum turbinibus adversis quasi propria tempestate confundimur! nuper ego filiusque communis Terentianae Hecyrae sales ruminabamus; studenti assidebam naturae meminens et professionis oblitus quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti id est Epitrepontem Menandri in manibus habebam.
2. legebamus pariter laudabamus iocabamurque et, quae vota communia sunt, illum lectio, me ille capiebat, cum repente puer familiaris adstitit vultuosus. cui nos: 'quid ita?' et ille: 'lectorem', inquit, 'Constantem nomine pro foribus vidi a dominis Simplicio et Apollinare redeuntem; dedit quidem litteras quas acceperat sed perdidit quas recepit.'
3. quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.