Latin
Lines 1.80-1.17
Sidonius Apollinaris, Liber Quartus 1.80-17
Not analysed yet
2. deus bone, quid erat illud, quotiens ad eum [sola] consultationis gratia conveniebamus! quam ille omnibus statum totum non dubitans, non fastidiens aperiebat, voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur. iam si frequentes consederamus, officium audiendi omnibus <iniungebat>, uni solum quem forsitan elegissemus deputans ius loquendi, viritim vicissimque, non tumultuatim nec sine schematis cuiuspiam gestu artificioso doctrinae suae opes erogaturus.
3. dein quaecumque dixisset protinus reluctantium syllogismorum contrarietatibus excipiebamus; sed repellebat omnium nostrum temerarias oppositiones: itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur. hinc etiam illi apud nos maxima reverentia fuit, quod non satis ferebat aegre pigram in quibuspiam sequacitatem. haec apud eum culpa veniabilis erat; quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis. quis enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiaretur?
4. haec pauca de studiis. ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur? pariter et super his plura replicare superforaneum statuo. nam merita sua, quibus divitem conscientiam censu pauperatus locupletavit, spe futurae retributionis celare plus studuit.
5. ***episcopum fratrem maiorem natu affectuosissime observans, quem diligebat ut filium, cum tamquam patrem veneraretur. sed et ille suspiciebat hunc granditer, habens in eo consiliarium in iudiciis vicarium in ecclesiis, procuratorem in negotiis vilicum in praediis, tabularium in tributis in lectionibus comitem, in expositionibus interpretem in itineribus contubernalem. sic utrique ab alterutro usque ad invidiam exempli mutua fide germanitatis officia restituebantur.
6. sed quid dolorem nostrum moderaturi causis potius doloris fomenta sufficimus? ergo, ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato id est gratiam non relaturo neniam condidimus tristem luctuosamque propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem, nisi quod animum natura desidiosissimum dolor fletu gravidus accendit. eius hoc carmen est:
Germani decus et dolor Mamerti,
mirantum unica pompa episcoporum,
hoc dat caespite membra Claudianus,
triplex bybliotheca quo magistro,
Romana, Attica, Christiana fulsit;