Latin
PROP. LXXIV. PROBLEMA IV
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 103
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. LXXIV. PROBLEMA IV. Fistulae, seu tormenti pondus explorare. Geometricè Problema non est difficile, Mechanicè autem multis cautionibus interpolatum. Cape Instrumento. 1. Semidiametrum globi ferrei, quem tormentum excutit. 11. Eiusdem globi pondus metire ex propositione LXXII. simúlque Pondus Cylindri, dato globo circumscripti, quod semper est sesquialterum ponderis, quod habet ipse globus. 111. Explora deinde Spißitudinem tormenti, extimam ad os fistulae Eiusque Spissitudinis semissem triplica: Haec erit Spißitudo coaquata. Solent enim plerumque Artifices ita fundere tormenta, vt spissitudo citima ad focum tormenti, dupla sit extimae ad os tormenti. Huic autem spissitudini coaequatae, si adieceris semidiametrum globi, proueniet semidiameter tormenti, seu fistulae coaequata.