Latin
PROP. LXXIV. PROBLEMA IV
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 104
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Quòd si fiat, vt quadratum de semidiametro tormenti coaequata, ita pondus Cylindri globo circumscripti, ad aliud: prodibit pondus tormenti, correspondens vnius globi Diametro. V. Ex hoc pondere subtrahe pondus (ylindri. Residuum multiplica in numerum pilarum, quas capit longitudo, &habebis pondus fistulae tormentariae. Supponit haec Regula ferrum aeri aequiponderans, cum tamen eius paulò antè proportionem dixerimus, esse, quae est 14. ad 15. sed hodiernorum Artificum solertia, Aes, Stanno, &Calaminâ ita temperauit, vt ipso ferro sit leuiùs, lentiúsque. Inde est, quòd certi aliquid pronuntiari non potest. Dabimus tamen hac tabellâ tormentorum pleraque genera, eorúmque Magnitudines, Pondera, Vires, romparabimus ad libram Viennensem, &Artificum insigniorum Praecepta, à quibus videbis Problema non dissentire. TORMENTA CAM PESTRIA MVRALIA MAI. MIN. MAI. MED. MIN. Pondus globi Semidiameter globi Spissitudo Extima Spissitudo Citima Coaequata Pondus Tormenti vni globo respondens Pilae, seu globi, quos capit fistula Igitur pondus totius fistulae Artifices ponunt Addunt longitudinem Lineae tormentariae Et ad trahendum tormentum Equos iug. Ex quibus cernis, calculum ab artificum Experimentis non abludere, etsi in determinanda linea tormentaria, plurimum referat, habere cognitas vires, pulueris Pyrij, quo pila excutitur. Instrumenti igitur vsus hic erit, in metienda, &coaequanda Tormenti semidiametro, cui deinde inuentae, &simul cognito, quot pilas capiat tormenti fistula, caetera omnia superstruuntur.