Latin
IMPERIALIS
Siegfried Hirsch, Amussis Ferdinandea 115
Unproofread scanNot analysed yet
IMPERIALIS. PROP. XC. PROBLEMAX. Datâ Vmbrae magnitudine, &proportione, Solis Altitudinem cognoscere. Est conuersa praeced: &fit eâdem praxi, quâ praeced. Sed haec, vt dixi, omnia, expressiùs videbis in hac tabella, quae sequitur. Vsus tabulae idem est, qui Instrumenti, nisi quòd in tabula hac, omnia explicatiùs, quàm in tam exili quadrante expressa sunt. Volo scire, 10. Maij, locum Solis in Zodiaco? tabula dat 20 gr. V Eiusdémque Solis Occasum? Tabula dat hor. 7. 24. postm. &consequenter Ortum Solis, hor. 4. 36. min. Volo scire eiusdem diei Altitudinem Meridianam? Tabula dat.